ER SACRUM

Главная

Тео/теалогия

Ритуальные тексты

Книга теней Гарднера

Статьи

Галерея

Situatio spiritualis

Accipi Patrem Pantocratorem, destinationem tenentem et dispensationem omnium, in diebus iuventutis meae. Aetatis mei 15 cognovi eum sicut deitatem universalem et quasi non personatam, quae est in omnibus. Praeter autem immensitatem ei nullam qualitatem, ut memini, designavi, quamvis expectabam finem omnium in eo felicem. Deum hoc considerabam praeesse in hominibus sicut Kether seu Jehida, chakra Sakhasrara sive conscientia suprema, non descedens ad quotidianum rationem sed quoquo modo constituens vitam nostram. De deo isto religiones contendere putabam, sed nunquam eum capiere. Sed maxime assimilabam eum Deo Veteris Testamenti et seipsum Iudaeum putabam secundum nomenclaturum religionum “profanarum”. Kabbalistam autem se putabam et magum fuisse, indulgens tandem in paganica et autodidacta mysteria quae maxime mi placuerunt. Post mortem hominis pars dei quae inest eo cogitabam ad superos revertere in quamquam regionem lucis indiscriminatam ubi non sunt obiecta separata sed uniformitas et quicquam bullion beatitudinis. Quid sit persona, hoc argumentum mihi non venit in mentem, sed tacite credebam personam in inferioribus consistere et probabile in humum mentalem revertere post mortem corporis, spiritum autem ad deum creatorem.

Paulo post hac, conversus ad alium visum, addedi patri Aetherem matrem inspirantem omnium et sicut quamdam deam poeticam, donantem genium versificum. Aetherem tum sensi potentissime, sicut in verbis et in exteriore mundo, via elementa quattuor in circulo et in admiratione naturae. Non sicut quoddam fictum sed verum mihi accidit. Religio Aetheris et nunc in me est: proptereo sentio ut spiritum flat ubi vult et multiformis apparet in mundo et in animis – secundum quid abhorro persecutiones religionum aut rigorem spiritualem, dicentem, tantum et tantum esse spiritus et non aliud. Christiana fides et nunc, quamvis magis ab ea sum adhuc lactatus et instructus, quamvis affirmo me hominem Occidentalis culturae esse et cum hereditate Christiana infusum, tamen nunquam potui hanc fidem accipere, imergere in Ecclessia, relicta magia mea, sicut altaria poetica adhaerens. Aether sentio libertatem proferre et in hac libertate homo laetificatus esse.

Tertia religio quam et nunc teneo est Wicca sub aliqua specie Judaismi et Christianismi, cum infusis multis ex Occidentale Occultismo. Venero Deum Deamque, facies Deitatis Ignotae et Supremae, parentes genus humani. Credo in vitam aeternam in Deo Deaque, et in Amorem eorum spero, et sanctitatem omnium entium agnosco. Contendo cedere viae creativae, magicae seu poeticae. Quod tenebam in iuventute et nunc teneo, mutatis mutandis, experientia doctus et quamdam viam peractus. Scio Deum non aspicentem in vultum et cultor nominum non esse, propterea utor libero cultu et non invito alios ad eum, tamen cum iis, quaecunque fidei sunt, in spiritu, ut possum, gaudeo.

Scriptum anno 26 aetatis suae, AD 2009.

Хостинг от uCoz