ER SACRUM | ||
ГлавнаяТео/теалогияРитуальные текстыКнига теней ГарднераСтатьиГалерея |
Ritus Wiccanus LatinusAretalogia DeaeEcce Magna Mater vocata in diebus praeteritis Astarte, Artemis, Diana, Melusine, Aphrodite, Cerridwen, Bridhe et multis alteris nominibus. Haec sunt verba Magnae Matris: “Si quid volueritis, congregate in loco secreto, nocte plenae Lunae, et tribuete laudes mihi, Reginae Sapientiae. Solvete vinculos spiritus vestros, et in signum libertatis vestrae sitis nudi, induti caelo. Cantate et gaudete, donate gaudium et amorem, quae sunt dona mihi optima, quia ego sum gaudium spiritus, ego sum gaudium terrae et lex mea- amor adversus omnia viventia. Nam ego sum aperiens januam juventutis, ego sum calix vini vivifici, ego aenum Cerridwen, Gradalis immortalitatis. Ego dono sapientiam spiritus aeterni, et post mortem dona mea sunt libertas, pax et unctio cum obitis antea. Non sum egens victimarum, neque donorum quia, audite, ego sum Mater Vitae et amor meus irrigat tellum”. Haec sunt verba Deae Astreae, cuius corpus est universum: “Ego sum venustas tellus in flore, lux Lunae inter stellas, fons purifica. Ego ipse clamo ad animas; ego eas accipio. Ego Natura Naturans, Mater Universi. Omnia ex me effluunt, et ad me recurrunt. Me colunt in quorum cordibus vivit vis creativa, quia ritus mei sunt amor et gaudium. Floreant in vobis salus et pulchritudo, vis et compassio, virtus et modestia, exuberantia et reverentia. Cognoscite vos, qui ad me tenditis, nihil vos prodituri esse, nisi comprehensi, ut nisi in semetipsis inveniatis quod quaeritis, nusquam inventuri sitis, nam ego sum vobiscum ab initio et me accipitis in fine desiderii”. Aretalogia Dei1. Audite verba Dei Cornutus
2. Mysterium Mysteriorum!
3. Ego ignis conflagrans in corde quicquam viventium,
4. Ego Unus Dominus in cordibus,
5. Ego Deus universi,
6. Ego – Deus in te,
7. Ego Deus Ignotus,
8. Ego Deus altium et profundium,
9. Ego – Venator et Praeda,
10. Ego Lux Vitae,
Apulei orationes ad IsidenTu quidem sancta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris adfectationem miserorum casibus tribuis. Nec dies nec quies nulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia et Fortunae tempestates mitigas et stellarum noxios meatus cohibes. Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas tartarum. Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa. Tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes. At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio; nec mihi vocis ubertas ad dicenda, quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series. Ergo quod solum potest religiosus quidem, sed pauper alioquin, efficere curabo: divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor.
Metamorphoses, lib. XI, 25. Regina caeli, — sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diversitatem generato Amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacrario coleris, seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi, seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus comprimens terraeque claustra cohibens lucos diversos inerrans vario cultu propitiaris, — ista luce feminea conlustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina, quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare: tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam collapsam adfirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue...
Metamorphoses, lib. XI, 2. Sequentia ad Deam TrinamAuctore Garcio Rosa mundi frugifera,
Cum in mundum infans vadit,
Tu natura spargens dona,
Tecum Filium et Sponsum
Prex ad Deum ConsolatoremDeus potens, Deus meus, Deus pater, illuminator cordium, lux et veritas, sancta dulcedo, liberator, defensor, sanator, consolator, spiritus et vis. Quaero a te spiritum tuum vivificantem, fortem vitalem, ut meipsum amem, ut sim pastor et custos vitae meae, creator et poeta. Qui me procreasti, imple corpus meum et mentem meam tuo amore, tuo spiritu, tua gratia. Ego tecum, tuque mecum. Doxa kai eulogia soi. Brigid Prayeron touching and kissing the Brigid's Cross Bridhe, Νυμφα,
Μουσα, Bandrui,
O, habilis!
Symbolum tuum tango
И творчество, и чудотворство
Gloria tibi, Domina,
| |